Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae. Hic primo vocat Deum Dominum, quia tunc primo habuit proprie servum, scilicet laborantem. Post recapitulationem, de utriusque hominis formatione diffusius agit, et prius de viro. Et quia duae sunt hominis partes, de utraque agit. Ad carnem enim spectat quod dicitur, formavit hominem de limo terrae. Ad animam cum dicitur, inspiravit, etc. quasi dicat: Corpus fecit de terra, animam de nihilo. Alia translatio habet, insufflavit, vel sufflavit, quod non incongruum est de Deo, ut quidam putaverunt, cum fauces et spiritum non habeat. Deus enim inspiravit, id est spiritum fecit. Similiter insufflavit, id est statim scilicet animam fecit. Unde in Isaia: Omnem flatum ego feci. Quod autem dicitur, in faciem, per synecdochen, a parte totum intelligitur. Totum enim hominem animavit. Sed faciem, tanquam partem digniorem, quia sensuum capacem, solam nominavit. Eamdem autem animam etiam spiraculum vitae vocat, quia per eam homo spirat et vivit. Et post dicit, animam viventem in se, id est in perpetuitate vitae viventem, non motabilem, ut animam pecudis. Hunc locum non sane intellexit Plato, dicens Deum animas creasse, sed angelos corpus formasse, ibi: Dii deorum, quorum opifex paterque ego, etc. Quod autem quidam asserunt animam de essentia divina factam stare non potest, quia tunc nullo modo peccare posset. Alii distinguunt inter spiraculum vitae, et animam, dicentes spiraculum vitae spiritum, sed quem etiam homini tunc datum asserunt ad prophetandum, quando dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis. Alii etiam aliter distinguunt. spiraculum vocantes quemdam spiritum corporeum in corpore animalis, qui et quinque sensus operatur in eo, qui etiam paulatim exstinguitur in eo, et dum moritur animal in aliqua parte corporis, adhuc sentitur spiritus ille, cum in alia exstinctus sit. Factus est autem homo in virili aetate, mortalis et immortalis, id est potens mori, et potens non mori, et anima corpori prius formato infusa. Sed quaeritur utrum in ipso corpore dum infunderetur, creata, vel extra creata sit, et sit ei datum naturaliter velle incorporari. Quidquid circa illam actum sit, de post creatis dicitur, quod in ipsis corporibus dum infunduntur, creantur.